MAJORINA Pecunia

MAJORINA Pecunia
MAJORINA Pecunia
ut et Centenionales, a Constantio prohibita legitur, in Codice Theodosiano: Centenionales quidem (quod centum aereos conficerent, dicti) propter nimiam sui exiguitatem; Maiorina vero, propter nimium pondus. Meminit eius quoque L. sexta de falsa Mon. eod. Cod. quae ex argento et aere conflatam fuisse arguit. Poena enim ibi indicitur inflaturarios, qui Maiorinam pecuniam separatô argentô ab aere purgant. Alibi maior moneta dicitur, cuius quidem species fuit Decargyrus, nisi eadem plane fuerit. Ita autem appellatum volunt, aut quod decima tantum eius pars argentum esset, siquidem Maiorina pecunia ex argento et aere conflata, vel potius quod decem, argenteis aestimaretur, quemadmodum Denarium dixerunt Latini, qui decem argenteis valeret: Graeci vero δεκάχαλκον, quod decem aereis aestimaretur, ita ut Decargyrus species fuerit Maioris pecuniae, decem minutis argenteis aestimata. Vide Car. du Fresne Dissertat. de Inferioris aevi Numismatibus, p. 62. num. 97.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”